- MUNDITIES Ceremonialis
- MUNDITIES Ceremonialisvaria in Vet Testam. a Deo fuit requisita. Praeter amictus enim et edulia, quae certis limitibus circumscripsit, cautum etiam voluit Deus populo suo, de Munditie; ut ita omni ex parte eos ornaret amplissime. Erat autem omnis immundities, pro vario hominis statu, quatuor generum: Vel in ipso eius ortu, circa generationem; vel in naturali eius constitutione, circa esculenta; vel affectâ valetudine, circamorbos, vel in fine eius, circa mortem. Circa Generationem immundus erat I. Gonorrhaeus, Levit. c. 15. v. 2. II. Contaminabat omne sperma, etiam coniugale, Levit. c. 15. v. 16. III. Mulier menstruata, v. 19. IV. Mulier fluxum patiens, extra tempus statum, v. 25. V. Puerpera, Levit. c. 12. v. 2. quae impura erat diebus septem, ut menstruata; tum diebus 33. manebat in purgatione sanguinis, si edidisset partum masculum, v. 4. quod tempus geminabatur, si peperisset foemellam, v. 5. unde et Circumcisionis ad octavum diem exactae ratio patet. Vide Levit. c. 12. v. 2. coll. cum v. 3. Quâ generationis impuritate externâ, peccati originalis turpitudinem internam generationi adhaerentem Deus exprimere voluit. Quoad Edulia, non tantum esui et esculentis immunda erant animalia quaedam; sed et ipso contactu quibusdam, licet non adeo certo, immunda alia videntur, ut sus etc. praecipue vero contaminabant mortua. Morborum praecipua impuritas in lepra fuit, quasi in summam hanc subducta, ut quae scabiei omne genus aliasque lues comprehenderet, Levit. c. 13. Inficiebat autem illa vel homines, v. 3. vel vestes, v. 47. vel domos v. 34. Quam omnem lepram gravis alicuius peccati, nominatim calumniae, poenam esse arbitrabantur Iudaei. Verius, corporis lepram non semper peccati particularis poenam fuisse, ut colligitur, ex 2. Regum c. 5. coll. Lucae c. 4. v. 27. lepram vero vestium ac domorum, ut quae minus vulgaris esset, propter peccatum specialius immissam videri. Iudicium vero leprae soli Sacerdoti competebat, ita ut ne peritissimo quidem Medico illud esset concessum, Levit. c. 13. v. 2. coll. Matt. c. 8. v. 4. etc. Atque ita per omnem aetatem, in omni statu, ab ipsis iisque incunabulis, immunditiei multiplici obnoxius erat Iudaeus, ne quidem ipsa Morte eximiâ; a qua quae proficiscebatur contaminatio, reliquas omnes sere superabat. Erat illa vel in brutis vel in homnie, quorum illa mortua, tam immunda, quam munda, solo contactu inquinabant. Et quidem immunda animalia, ex quorum tactis cadvaeribus impuritas contrahebatur, enumerantur Levit. c. 11. v. 24. 27. quibus adduntur octo reptilium species, v. 29. 30. 31. quinimo contaminabatur omnis res, quae tale cadaver attigisset, v. 32. 33. Munda vero tacta contaminabant, si morticina, Graece Κενέβρια aut θνησιμαῖα, essent, i.e e. suâ sponte, nullâ vi exstincta; vel suffocata, absque amissione sanguinis, Levit, c. 11. v. 39. 40. At spisius hominis cadavere nihil erat contagiosius; illud einim vel ex praesentia sola, non tantum ex contactu suo, contagione afficiebat omnem, qui in eodem erat loco, Numer. c. 19. v. 14. eâque immunditie, quae nonnisi cinere vaccae rufae erat tollenda, Ibid. Quibus omnibus Deus, cuius regnum est vitae, mortem, ut ὀψώνια peccati horrere se et abominari, operumque mortuorum cummunionem vitandam esse, lueulenter voluit testatum. Pro harum autem immunditiarum varia ratione, vario item modo, immundi a castris arcebantur, Numer. c. 5. v. 2. Deuter. c. 23. v. 10. et 2. Chron. c. 23. 19. donec ab immunditie sua essent purgati, et violata ceremoniarum religio expiata: quod fiebat tum in sacrificiis, tum in lotionibus et aspersionibus. Puerperae sacrificium, habes Levit. c. 12. v. 6. 7. 8. Gonorrhaei, Levit. c. 15. v. 14. Mulierisfluentis, v. 29. Leprosi c. 14. v. 10. quod omnes offerebant, postquam probe purgati et abluti essent. Communis enim purificationum omnium ratio et quasi caput consistebat in balneis, Levit. c. 15. v. 16. in quibus saquâ vivâ totum corpus abluebatur, quem ritum Hebraei Gap desc: Hebrew dixêre. Sollennior erat Leprosi purificatio, ut videre est Levit. c. 14. et seqq. Prae coeteris vero omnibus singularis erat purificatio polluti e morticinio; quae aquâ separationis, seu aquâ cinere vaccae rufae conspersâ, peragebatur, Numer. c. 19. v. 19. etc. Vacca autem haec erat I. tota rufa. II. Comburens eam erat Princeps Sacerdotum, a Pontifice secundus, qui per septem dies eum in finem separabatur ab uxore. III. Educebatur vacca e Templo ad montem Olivarum, in quo comburebatur et sanguis eius ad spergebatur. Tandem IV. aquae ita respersae cineres huius vaccae servabantur et valebant ad purgandam immunditiem ex tacto cadavere contractam. Quae omnia quid significaverint, apud Theologos reperies. Vide inprimis Franc. Burmannum Synopsi Theol. Part. 1. l. 4. c. 22. Has vero ceremonias quomodo Gentiles in sacris suis fuerint imitati, diximus alibi. Vide ubi de Heterogeneis Purgatione, Purificatione etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.